- POLYANDRIUM seu Polyandrum
- POLYANDRIUM seu PolyandrumGraece Πολυάνδριον, proprie coemeterium, h. e. ut habetur in Glossis graecis, MSS. Reg. μνῆμα, τάφος, εν ᾧ πολλοὶ ἄνδρες κεῖνται, monumentum, sepulchrum, ubi complures virisunt siti. Theodulfus Episc. Aurelianensis in Capitular. c. 9. Antiquus, in his regionibus, in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit et plerumque loca divinô cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata, Coemeteria sive Polyandria facta sunt Vide alcuinum, Poem. 238. Abusive, et quidem saepius apud inferioris aevi Scriptores, monumentum seu sepulehrum unius hominis. Hinc in Vita s. Sulpitii Pii Episcopi Bituricensis, Cui scil. prudentis viro etsi naetura debita mortis extinxit corpusculum, fulget tamen viventium virorum polyandrô. Vide Car. du FresneGlossar. et Macros in Hierolex. Haec in Templis neutiquam exstruenda esse, sed in atrio, aut porticu, aut in exhedris Ecclesiae, praecipitur. Can. praecipiendum est 13. quaest. 2. Imo plane extra Urbem releganda, suadent Politici etc. Plura vide supra ubi de Coemeteriis, alibique passim: ut et veterem Inscr. apud Gev. Elmenhorstium, Observationibus Arnobian. l. 6. p. 177. et 176.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.